Esdrae Liber Primus*

Caput 5: Versus 4

Ad quod respondimus.ID., ibid.Videtur qui hoc scripsit praesens affuisse, cum Esdras dicatur scripsisse, qui non tunc Jerosolymis fuisse, sed multo post, regnante Artaxerxe, illuc venisse reperitur. Aut ergo tunc vere ibi fuit, et facto templo Babyloniam rediit, ut plures de filiis Israel in Jerusalem reduceret, aut se aedificantibus jungit, quasi suum sit quod erga fratres agitur, vel quod ipsi agunt, sicut Apostolus ait:Nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non praeveniemus,etc.I Thes. 4..
(* Traductions européennes)